

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 21: Versus 15
Cum ergo prandissent.Jesus scit quod interrogat an plus diligat, Petrus quod de se novit, dicit, id est quod amat. Et quia de aliis quantum diligant, nescit, ideo utrum plus illis diligat, tacet. Ecce docet, non temere definire de occultis, et priori periculo negationis cautius de se respondit.Pasce agnos meos.Si me diligis,pasce agnos meos.Non ut tuos gloriam meam in eis quaere, non tuam; mea lucra, non tua, quia dilectio Dei probatur in dilectione proximi. Qui vero opus pietatis negat proximis, minus Deum diligit. Haec autem charitas ex divina datur gratia. Quod tacite innuit Joannes dum interrogans de amore dicit hic quod non alibi:Simon Joannis,id est obediens Dei gratia, quia quod ardentius caeteris diligit et obedit, non est nisi Dei gratia.